- PROVINCIALES
- PROVINCIALESdictae olim monetae Comitum Provinciae in Gallia, vulgo Provinciaux: quarum usum ac cursum, in Statuto de Monetis, sustulit Ludovicus IX. Earum figuram delineavit Anton. Rufius in Histor. Comitum Provinciae. At Provinciales Coronae, apud Tertullian. de Coron. mil. Sunt et provinciales aureae, imaginum iam, non virorum capita maiora quaerentes: dicebatur illus genus triumphalium coronarum, quae Imperatori triumphatuor a provinciis mittebantur, ad hoc ut in triumphi celebritate praeferrentur; cuiusmodi quadringentas Aemilio Paulo, cum triumpharet, praelatas fuisse, refert Plut. in eo. Erant illae non modo aureae et gemmatae, sed etiam grandes ac ponderosae, ut munus non tantum honore, sed et pondere ac pretiô, censeretur. Et manebant, apud eum, cui mittebantur; cum in signis illa, a Senatu triumphatori decreta, deponeretur apud Iovem. Sed processu temporis, quod prius fuerat munus, tributum factum est, cui et in libertate, quod mirêre, fuit Auro coronario nomen, quod tamen numquam accipiebatur, nisi decretô triumpho, Cicer. in Pisonem, Orat. 38. Postmodum vero, sub Principibus, ineunte Principatu, aut natô Principi filiô, aut adoptionefactâ etc. exigicoepit; et quidem ab eorum aliquibus satis aspere: remissum tamen ab Hadriano, Antonino Pio, et Alexandro Seu. apud Spartianum, Capitolinum et Lampridium. Vide supra ubi de Auro Coronario, et plura hanc in rem, apud Car. Paschalium, Coronar. l. 8. c. 6. uti de Milite provinciali, apud Hyginum, itidem supra, voce Auxilia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.